Accueil • L’oulipien de l’année • L’Invention de Nithard •
Inventio Nithardi
Inventio Nithardi —
Dominae portam aperuerunt, offensis in illo clauso loco naribus odore et pulvere et araneis et stercore ; nemo enim in horreum jamdiu ascenderat, quod omnino relictum erat. Nam inter luscinias et eviscerata ustensilia quisquiliasque ambulaverunt : rejicienda manifeste omnia videbantur. Quo officio functurae erant. Cum horreo proficiscerentur, Anna Potiaca cuidam pulverulentae thecae offendit, quae adflicta insolite concrepuit. Quae autem theca ob humorem ita hietabat ut administratrix, quae percuriosa erat, face sua hiatum dilataret flexibileque saccum educeret. Ex quo lucernae lumen femoris bina ossa ostendit, mox binas tibias et juguli cujusdam unicum os, denique calvam quamdam.
— Vix tandem, clamavit Jocelina Martina ; illam maritus meus viginti annos quaesierat.

