Accueil L’oulipienne de l’année Besoin de vélo
Velocipede opus est

Page précédente Page suivante

Velocipes venti schola est.
Duae cyclisticorum ventorum reperiuntur : directus ventus atque relativus ventus. Primum enim mundi mechanica facit, at secundus a solo cyclisto efficitur. Ejus autem perfectum opus, quod inter nos liceat dicere, nam quanto celerior est, tanto plus venti cyclistus parit.

Mundi ventus est is qui nobis adversus venit. Non aliud remedium contra eum novi nisi amicitiam sodalitatemque. Quando ingentem aquilonem dure in facie jactum pateris, nihil quam aliquis socius ab humeris latus melius est.. Te post eum perparvulum fingis et temporis fugam exspectas. Quo subtilius dicamus, eum disgredi ut locum tibi cedat et tuo loco illum laborem suscipias exspectat.

En latin classique, à la manière de Cicéron et de César ; certains termes ne relevant pas de l’Antiquité ont été nécessairement latinisés.